monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 5 > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 65
Igitur quoniam impleta est prophetia per adventum eius, propterea signari visionem, et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiabant. Post adventum enim, et passionem eius , iam non est visio, neque Prophetia quae Christum nuntiet esse venturum. Et post paululum: Videamus, inquit, quid aliae septem, et dimidia hebdomades quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post Augustum enim, qui supervixit post nativitatem Christi, anni quindecim efficiuntur. Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis viginti duobus, mensibus septem, diebus viginti octo. Huius imperii decimo quinto anno patitur Christus, annos habens quasi triginta tres cum pateretur.